Vixit quoque Hismael centum triginta septem annos, et mortuus est, tradunt illum Hebraei dysenteria mortuum fuisse coram cunctis fratribus suis, id est coram fratribus suis adhuc viventibus, obiit. Habitavit posteritas ejus ab Evila usque Sur; est vero Evila India, ab Evila nepote Noe sic dicta. Sur autem est solitudo inter Cades, et Barath, extendens desertum, usque ad Mare Rubrum et Aegypti confinia.